monumenta.ch > Augustinus > sectio 5

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 15, 5
Dominus pars haereditatis meae, et calicis mei . Possidebunt enim mecum haereditatem, ipsum Dominum. Eligant sibi alii partes quibus fruantur, terrenas et temporales: portio sanctorum Dominus aeternus est. Bibant alii mortiferas voluptates: portio calicis mei Dominus est. Quod dico, mei, adiungo Ecclesiam; quia ubi caput, ibi et corpus: nam in haereditatem congregabo conventicula eorum, et per calicis ebrietatem obliviscar nomina vetera eorum. Tu es qui restitues mihi haereditatem meam: ut nota sit et his quos libero, claritas qua eram apud te, prius quam mundus fieret : non enim restitues mihi quod non amisi, sed restitues his qui amiserunt eius claritatis notitiam; in quibus quia ego sum, mihi restitues.